- 9 - 1306 ohne Tag. In nomine patris et filii et spiritussancti amen. Nos Premizlius dei gracia dux Rathyboriensis pro remedio anime nostre cultum dei ampliare et nomen domini attollere cupientes, ut placabilem sentiremus dominum quem in multis recognoscimus nos offendisse, votum, quod deo vovimus et beate virgini exsolventes libera voluntate et volenti animo dedimus ac contulimus locum, aream sive fundum sororibus que sunt sub cura fratrum ordinis Predicatorum intra muros civitatis nostre Rathybor dyocesis Wratizlauiensis. Dedimus eis eciam hereditatem in Gola que Ottonis villa nunccupatur, vulgariter autem Ocycy sive Ottyndorf appellatur. Molendinum quoque dictum Cunonis quod est super Odram in nova civitate simul dictis sororibus contulimus anno domini M°. cc°. xc. ix° die kalendarum Octobris tempore capituli provincialis in conventu Rathyboriensi eorumdem fratrurn celebrati ipsis fratribus residentibus in refectorio ante prandium, voce personaliter expressimus, multis eciam secularibus qui aderant audientibus, per dominum Johannem prothonotarium nostrum hanc donacionem nostram publice fecimus promulgari. Insuper ad evidenciam et ad confirmacionem huius donacionis nostre capucium de capite nostro tradidimus fratri Sdyzlao provinciali cuius intererat recipere, et ille recepit nomine sororum predictarum. Huic nostre donacioni sic per nos facte et taliter confirmate simulque recepcioni per prefatum provincialem fratrem Sdyzlaum rite habite nec iuris nec facti aliqua dissonancia in contrarium obsistebat. Et quod licite factum est pia causa exigente ut in noticia presencium cercius sit et perhenniter in futurorum memoria perseveret, locum sive fundum quem dedimus prenominatis sororibus, hiis limitibus distinguimus et assignamus intra muros civitatis nostre Rathybor iuxta portam que ducit ad sanctum Nicholaum, ab ipsa porta versus aquam usque ad ripam fluminis in qua est murus civitatis erit latitudo aree, a muro vero porte sancti Nicholai versus sanctum Jacobum centum sedecim cubitorum erit aree longitudo, hoc est usque ad mediam aream felicis memorie domini Stephani quondam archydiaconi Opoliensis quam ipse in vita sua eisdem sororibus assignavit; totum aliud spacium in hiis terminis contentum, dimissa platea inter aream sororum et edificia civitatis, sepe nominatis sororibus libere damus et presenti scripto comfirmamus. Concedimus eis eciam ut si tempore procedente contra suam aream aliqua edificia vellent construere super aquam, liberam habeant facultatem. Quem eciam locum sive fundum prorsus liberum esse decernimus, statuentes ipsum nullis legibus, iuribus, statutis civilibus, exaccionibus, solucionibus, quocumque nomine censeantur, consuetudinibus inductis vel inducendis in aliquo subiacere, set volomus et concedimus perpetuoque roboramus, ut tam ad iura omnia que ad principes pertinent, quam eciam ad ea que ad officiales ipsorum sive ad commune civitatis, plena gaudeat libertate, amplius eciam quam cetera monasteria in nostro dominio constituta, tum racione fragilis sexus, tum eciam racione filie nostre quam ibi dissposuimus collocare. Propter quod sepe dictum locum vice dotis filie nostre singulari attollentes prerogativa, ipsum in nostram et nostrorum heredum curam et proteccionem recipimus specialem, tale bannum statuentes, ut si quis septa monasterij violenter intraverit et quamcumque molestiam alicui ibidem intulerit vel aliquam indecenciam ibi ostenderit sive eciam sanguinem ibi fuderit, dabit nobis sive nostris successoribus triginta marcas argenti, nicholominus satisfaciet sororibus supradictis; quod si ista facere nequiverit, pena carcerali secundum exigenciam excessus atrocius castigetur. Decernimus eciam ut a posteris nostris summopere caveatur, ne in hospiciis vicinis monasterio alique insolencie notabiles fiant et ne eciam in vicinia alique persone suspecte habitent, cuiuscumque condicionis sint sive sexus. Propter deccnciam autem et loci artitudinem nolomus quod inter claustrum et inter muros civitatis via sive transitus fiat, set concedimus et ordinamus ut claustrum ex parte murorum sine medio muris civitatis coniungatur. Prefatam quoque villam dictam Ottonis sitam in Gola prope Rathybor versus Opauiam, quam dedimus sororibus sepius nominatis in hiis scriptis eisdem hanc donacionem confirmamus, Jus proprietatis et dominij huius ville transferentes in sororum potestatem predictarum, quibus in villa memorata plenam concedimus libertatem tam ad iura ducalia quam eciam ad ea que ad officiales pertinent, omninoque liberam esse decernimus ab omni genere solucionis tributorum, vectigalium, collectarum, exaccionum, vaccarum et porcorum, a fossione vallorum, municione ac plancacione civitatum et castrorum. Indulgemus eciam ut tempore expedicionis qualiscumque nec pro curru nec pro alia causa in aliquo penitus molestetur. Insuper concedimus eisdem sororibus ius Theutonicum et iudicium proprium in bonis habitis et habendis, in quo homines earum et non alibi iudicari et respondere teneantur, hoc addito quod si fur in bonis earum manens deprehensus fuerit, iudicio terre et pene communi subiaceat, bona autem volomus aput rnonasterium remanere, et similiter pro capite iudicatum. Unde in hiis et in omnibus aliis causis bona earum que habent et habebunt, a castellano et a iudice terre sint exempta. Molendinum autem de quo superius fecimus mencionem dictum Cunonis, quod est super Odram in nova civitate, situm a ponte contra aquam ad iactum baliste, habens quatuor rotas et si plures esse poterunt, sicut dedimus nominatis sororibus sic in hiis scriptis confirmamus. Damus et confirmamus eisdem sororibus aliud molendinum similiter in nova civitate situm inter predictum molendinum Cunonis et antiquam civitatem prope fossatum in aque ductu qui novo terminat ambitum civitatis. Ilorum duorum molendinorum ius proprietatis et dominij transferimus in potestatem sororum predictarum, et addimus structuras ad utrumque litus, vias ad molendina, areas et ortos ad molendina competentes, Statuentes ut nullum aliud molendinum supra vel infra fiat quo ista debeant prepediri. Inhibemus eciam ne aliquis aque ductus fiat predictis in preiudicium molendinis. Quod si tempore succedente aqua suffodiente vel aggerem comportante loca in quibus modo sunt molendina, sic destrueret ut ibi non possent remanere, concedimus ut supra vel infra trahi possint et locari, dum modo non fiat in preiudicium aliorum. Hec ipsa molendina sicut et alia bona sororum, prescripta et plena gaudere volomus libertate. Si quis vero in nostro dominio constitutus intuitu divine remuneracionis aliquam possessionem contulerit dictis sororibus, concedimus eis ut recipere possint et sub prescripta forma libertatis perpetuo libere possidere. Idem volomus intellegi de possessionibus quas pro pecunia in nostro dominio comparabunt Indulgemus eisdem ut in Odra quantum ad nos pertinet, possint constituere pro mensa ipsarum duos libere piscatores Ut autem hec nostra donacio et libertatum concessio robur obtineat firmitatis, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum Rathybor anno domini M°. cccvj°. Presentibus testibus infra scriptis, domino Johanne procuratore curie et magistro Johanne medico, et militibus, domino Stoygneuo castellano Rathyboriense, domino Thoma iudice terre, domino Welyzlao, domino Jacobo de Langa, domino Rudgero de Griua, domino Bedricho advorato de Zar, et domino Rychelwo de Psiow, et dominicellis Wroczlao, Egidio de Dubensco, Ymrammo, et civibus de Rathybor domino Tylone et domino Johanne advocatis, domino Johanne Macyconis, domino Luduico, domino Hermanno Ysoldi et aliis quam pluribus fide dignis. Anhangend das wohl erhaltene Fusssiegel des Herzogs mit der Umschrift: S. PREMISLII DEI. GRA. DVCIS. RACHIBORIENSIS. Als Rucksiegel ein Adler mit Umschrift, welche an der folgenden Urkunde deutlicher ist. Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.
Zamknij dokument |